243. (106) Vidi multos qui in hoc saeculo et in prioribus vixerunt, quorum quidam fuerunt praefecti exercituum, majores et minores, quidam in civili functione, qui ex fortuna illis favente tale jucundum imperandi captarunt, ut aspiraverint ad dominatum super omnia; jucundum illorum perceptum, quod fuit illis sicut coelum, et quoque fuerunt prae aliis ingenio et lumine naturali in civilibus praediti; illi post obitum primum loquuti sunt de Deo, sed post paucum tempus non solum negaverunt Deum, et agnoverunt naturam, etiam demum facti sunt sicut fatui, sedentes in obscuro, et sic miseram vitam agunt. Causa est, quia amor imperandi est oppositus amori coelesti.