Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 251

Previous Number Next Number See English 

251. Retinent adhuc e mundo quod negotientur imprimis cum lapidibus pretiosis, quos sibi comparant certis modis e coelo, nam lapides pretiosi inde veniunt, de quibus etiam plura dici possunt; sunt enim omnia quae in mundo; est aurum et argentum, etiam in nummis; sunt lapides omnis generis; sunt illa, sicut omnia reliqua quae coram oculis illorum, ex origine spirituali, et sunt inde correspondentiae; apparent prorsus sicut in mundo; origo illorum sunt veritates Divinae, quare illis angelis qui in veritatibus sunt, decoramenta in domibus illorum splendent ex argento et ex auro et ex adamantibus; dantur inde illis qui infra sunt talia pretiosa, qui student veritatibus, et manent etiam talia in perpetuum, ex origine sua; Judaei ex illis sibi illa comparant, et vendunt; causa quod haec negotiatio Judaeis sit in mundo et quoque post excessum e mundo, est quia amant Verbum Veteris Testamenti, in litera, et literalis sensus Verbi correspondet lapidibus pretiosis varii generis; ille sensus intelligitur per 12 lapides in ephodo Aharonis, qui Urim et Thumim, intelligitur per lapides pretiosos in Tyro de quibus apud Ezechielem, ac intelligitur per lapides pretiosos, ex quibus fundamenta muri novae Hierosolymae. Nunc quia a Domino praevisum est, quod Christiani non tam sanctum haberent Vetus Testamentum sicut Judaei, ideo Judaei huc usque conservati sunt, et per totum Christianum orbem dispersi, ut usque Verbum esset in sua sanctitate, per correspondentias: haec causa est, quod adhuc liceat illis negotiari cum similibus ut in mundo; si non illa causa fuisset, gens illa quia perversa, tota periisset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church