256. Quod Judaei multum affectent coelum, credentes quod coelum eorum sit, quodque haereditare terram sit haereditare coelum, et quod terra Canaan sit in coelo, et quod apud illos Messias; mirantur quod non inde descendat ad illos, sed respondebam quod non velit, quia tam discors inter illos est, ac tot inimicitiae et odia, et contemtus aliorum: et quia precant ad Deum Israelis, non propter salutem sed ut divites fiant.