26. Visus est Calvinus in una societate coeli antrorsum super caput, sed non in medio ejus, et dixit quod sit in simili doctrina Ecclesiae, in qua fuit in mundo; loquebatur mecum, quod non consenserit cum Luthero, nec cum Melanchtone de sola fide, quoniam in Verbo toties nominantur opera, et jubentur fieri, et quod ideo fides et opera conjungenda sint; sed quod Lutherus senserit, quod si opera reciperentur, non procul recederent a Pontificiis; sed credidit quod fides producat opera, sicut arbor fructum. Calvinus in sua societate acceptus est, quia probus et non turbas facit; hoc audivi ex uno Moderatore Societatis.