Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 287

Previous Number Next Number See English 

287. De Substantia simplici dixit Leibnitzius, quod ejus sententia nusquam fuerit de Monade, qualis Wolfii fuit de substantia simplici; dixit quod Monas quidem pro unitate agnoverit, sed quod in illa essent substantiae simpliciores et puriores, per quas monas formatum est, ex quibus inibi existerent mutationes status, quoniam si nihilum inibi statueretur, foret vacuum, in quo non datur ulla mutatio status, nam vacuum est nullius affectionis: miratus itaque Leibnitzius quod Wolfius monas suum, quod vocat substantiam simplicem, statuerit ex nihilo creatum, et divisum cadere in nihilum, et tamen ei mutationes status attribuerit, et quoque quod quasdam existentias vocaverit substantias simplices, et quae in natura sunt, quas nullus non videre potest esse congregata substantiarum, sicut partes aeris et aetheris, tum elementa metallorum, et quoque animas. Dixit Wolfius quod voluerit per definitiones substantiarum suarum simplicium captare animos theologorum, qui volunt ut credatur quod omnia a Deo ex nihilo creata sint, immediate; non tunc sciens, quod ejus sectatores, qui principia illa apud se confirmarunt, occluderent sibi vias ad sapientiam angelicam, quae tamen super veritatibus naturalibus fundatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church