Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 291

Previous Number Next Number See English 

291. De Coloribus dixit, quod in mundo crediderit illos oriri ex substantiis quasi materiis diversicoloribus continue ex Oceano Solari effluentibus, et aggregantibus se jugiter ad similes in objectis in Mundo, pariter dum transeunt pellucida, sequentes tunc vias lucis secundum ejus infractiones et refractiones, ac pergentes sicut analogon ad analogon, sic rubrum ad rubrum, caeruleum ad caeruleum, flavum ad flavum, et sic porro, ut in prismatibus, globis chrystallinis, vaporibus, unde irides; sed hanc causam colorum non agnoverunt Angeli, dicentes quod aeque colores sint in mundo spirituali, ac sunt in mundo naturali, et in mundo spirituali vividi, splendidi, variegati plus quam in mundo naturali, et quod sciant quod sint lucis illorum variegationes, correspondentes illorum amori seu bono, ac sapientiae seu vero, et quod Sol ex quo lux illorum procedit, sit Ipse Dominus, cujus Divinus amor circum Ipsum sistit apparentiam solis, ac Divina sapientia inde apparentiam lucis, et quod ex illo Sole, qui, ut dictum, est purus amor, non tales Substantiae seu materiae effluant, sed quod lux illa pura sistat colorum variegationes in objectis secundum receptionem sapientiae ab Angelis, colorem rubrum quantum sapientia illorum trahit ex bono, et colorem candidum quantum sapientia illorum trahit ex Vero, ac reliquos sicut ex defectu et absentia illorum participant, quae ibi correspondent umbrae in mundo. Praeterea Angeli per spirituales suas ideas, per quas ad vivum et ad plenum consensum causas rerum possunt et dare et proferre, demonstrabant, quod colores non aliud sint quam variegationes lucis flammeae et lucis candidae in objectis secundum formas illorum, et quod colores non materiales sint, sicut non lux, quia correspondent amori et sapientiae angelorum, ex quibus per operationem Divinam procedunt, ac amor et sapientia illorum non materiales sunt sed spirituales; in mundo nec calor et lux materiales sunt, sed naturales, ac influunt in materias, et in illis secundum formas partium se modificant, quare nec colores materiales sunt, sicut forent si ex atomis diversicoloribus existerent; tandem ex quadam indignatione dicebant, quis non videt paradoxon in causa Newtoniana, imo absonum, ac discedebant, dicentes quod redituri si spiritualiter aut etiam naturaliter de coloribus sentiat, et non ita materialiter et sensualiter. Accedebant tunc quidam spiritus, et dicebant ad illum, cogita quaeso de coloribus non ex aliquo exiguo prismate, aut ex aliquo pariete, sed ex colore viridi omnium Sylvarum, et omnium camporum gramineorum universae telluris, in qua fueras; an potes concipere effluxum continuum solius viridis coloris ex sole, et simul influxum, ac continuam redintegrationem, tum influxum continuum grisei seu saxei coloris in montana totius terrae, et sic porro; annon tunc conciperes oceanos solius viridis et saxei coloris continuos; dic quo vadunt, ubi subsistunt, num pergunt in universum, aut num alicubi cadunt deorsum, aut ascendunt sursum; ex illis fortassis novae tellures existunt, possunt enim [existere] ex tanta copia, quia materiales sunt. Postquam cogitavit de ea re altius, dixit, nunc scio quod colores sint modificationes lucis in objectis, in quorum formis, lux secundum partium formas variegatur, unde colores; haec sunt ipsius Newtonii verba, quae vult ut communicarem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church