Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Ostensum etiam illis est, quod loquantur spiritualiter, scribant spiritualiter et cogitent spiritualiter, et quod ipsi non sciant aliter quam quod omnia naturaliter, ex quo instructi per me sunt, quod non aliqua ratio detur inter spirituale et naturale, ita non conjunctio per continuum, sed per discretum quod est per correspondentias, quae conjunctio facit similitudinem sicut unum forent; invidebant paulo quod illi non id detexissent. Sed [ostensum] quod in unoquoque gradu sit internum et externum, quod externum correspondeat interno, et quod externa sint apparentia sicut materialia, tametsi non sunt materialia. Ostensum est illis quoque per ascensum ad tertium coelum, quod simile sit inter coeleste et spirituale, ut est inter spirituale et naturale, quod non detur ratio, hoc est, quod naturale per continuam purificationem [non] possit fieri spirituale, nec spirituale fieri possit coeleste, ita non per aliquam approximationem, sed sicut inter causam et effectum, aut inter animam et corpus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church