303. (1. De Hollandis Quam solenniter et civiliter invitant uxores ad se, et ipsi adeunt et deducunt suam domum, et ostendunt quam bene [se] habent illi, qui unum agunt in suis domibus, et quoque quam mundae et ornatae sunt illorum domus, et vicissim quam immundae sunt, ubi imperium est unius supra alterum; etiam datur victus ad saporem illis qui simul unum agunt; et docentur ab his quale jucundum illis est, cum unus est alterius, et mutuo et vicissim; quare cum vident illa et appercipiunt verum esse, desistunt a dominio, et tunc habitationem nanciscuntur propius ad medium, et in domum ornatiorem inducuntur: causa est, quia tunc amor conjugialis est, qui in se spectatus est ipse amor coelestis.