31. Postea vidi Melanchtonem inter plures qui ex sola fide in loco ubi separantur, quisque tendens ad locum suae vitae; et audivi tunc loquelam ad illos ex coelo, quod fides illa neminem salvet, quia nihil vitae in illa, nec veritas in illa; quare quaerebant quid veritas et quid vita; respondebatur quod veritas et vita sit vivere secundum praecepta decalogi, ut non furari, hoc est, insincere et injuste agere, non adulterari, non occidere, ita nec flagrare odio internecino ac vindicta contra aliquem, non false testari, ita non mentiri et blasphemare, et quod qui haec [non] facit, quia sunt peccata, illi vita sit, ac postea ei dantur veritates plures, quid malum et quid bonum, et quod nemo alius possit duci a Domino et salvari: et quod inde sciatur quod vita et veritas unum sit, sicut amor et fides, vita enim est amoris, et veritas est fidei.