Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. De Judaeis Judaei minus quam alii sciunt quod in mundo spirituali sint; cogitant ibi de Messia sicut in Mundo, et exspectant illum; et dicunt quod venturus; at cum illis dicitur, quod in Bethlechem, et quod ex Domo Davidis, et quaeritur ubi nunc Bethlechem, et ubi nunc domus Davidis, non sciunt aliter respondere, quam quod ipse sciat, ubi illa urbs est, et ubi illa familia; aliqui illorum in altera vita dicunt, quod Messias in coelo sit, et quod non prius ad illos in mundo spirituali venturus sit, quam cum prius natus est in mundo. Cum interrogantur num illos solum in Canaanem ducturus, qui in mundo sunt, respondent quod tunc illi redituri in mundum, et cum illis in terra Canaane habitaturi sint; cum interrogantur num tunc iterum nascentur, dicunt quod non, sed quod descensuri ad illos, credentes quod sic futuri homines sicut illi. Cum interrogantur num Canaan terra Capax esset omnium, qui a tempore Abrahami nati sunt ex illa gente, dicunt quod terra Canaan tunc ampliabitur. Dum interrogantur quomodo potest Messias, filius Jehovae, habitare apud tam malos, dicunt quod non mali sint; cum dicitur, quod Moses in cantico suo dixerit quod pessimi sint, [et] an legant illud et canant illud ut mandatum est a Mose, respondent quod Moses, cum id scripsit, iratus fuerit, quia ab illis discederet, et quod ideo non legant illud sed cito percurrant. Cum illis dicitur quod ortus illorum sit ex Canaanitide, et ex scortatione cum nuru, tunc irascuntur et discedunt, dicentes quod satis sit quod [ex] Abramo et Jacobo sint. Dicunt quod etiam Moses et David redituri sint, et ituri cum Messia unus a dextra ejus et alter a sinistra. Multa fabulosa narrant de Messia, quomodo introducet illos in Canaanem, et quomodo Christiani divites, si dant suas pecunias, sequuturi ex gratia. Attamen plures illorum, qui sciunt quod Christus, qui est Messias, regat omnia in coelis, dicunt quod velint hoc recipere, sed quod non possint; audiunt id a Mose, qui aliquoties cum baculo e superiori apparet, et hoc docet, et cum audiunt, abeunt in partes. Dixerunt ad me, cur passus est crucem; respondi, quia maximus Propheta fuit, et ideo portavit iniquitates populi, sicut propheta qui cubaret a latere dextro et sinistro ac ederet panem ex hordeo et fimo confectum, de quo etiam dicitur quod portaverit iniquitates; similiter alii prophetae, [ut] qui duceret uxorem meretricem, qui raderet comam, qui iret discalceatus, qui sic portabant iniquitates; similiter dicitur de Messia, Es. Cap. LIII; cum hoc audiebant, dicebant quod abituri inter se, et consultaturi. Illi qui [non] ex avaritia foede conspurcati sunt, et qui non ex fraude, odio et vindicta diaboli facti sunt, tolerantur sub coelis, ubi illorum habitationes, quia sanctum habent Verbum; ac illi qui se instrui patiuntur de Domino, transferuntur in societatem ubi instruuntur; et remittuntur ad illos qui nondum receperunt; negotiatio illorum est per adamantes et per lapides pretiosos ut in mundo; comparant sibi illos ex coelo; discunt quod negotiatio illa sit illis, quia sanctum habent Verbum, quia sensus literae ejus correspondet illis, et significat illa; quare illis quo sanctius habent Verbum, eo negotiatio ibi melius succedit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church