318. Pauci hactenus aliam ideam graduum habuerunt, quam ideam gradus continui, quae est a puro ad crassum, seu a maximo ad minimum, ex quo fluit, quod solum unus gradus sit, et quod gradus naturalis et gradus spiritualis distincti sint modo sicut purum et crassum, similiter coeli inter se, tum sapientia angelorum inter se, cum tamen differunt secundum gradus discretos, qui quales sunt, infra ab experientia plura dicentur.