Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 323

Previous Number Next Number See English 

323. Sed illa quae de gradibus et de athmosphaeris hactenus dicta sunt, quoad plurimam partem sunt theoretica, at omnia theoretica haurienda et concludenda sunt ab experientiis, et quoque ab his confirmanda; nisi experientalia ducant quasi manum hominis, homo in theoreticis hallucinari potest, et facile a principio imaginatione capto seu imaginario per continuas conclusiones ferri in falsa veris prorsus opposita, quae tunc potest per fallacias et per apparentias omnis generis confirmare; nam falsa per apparentias et fallacias possunt confirmari, usque ut credat homo quod sint ipsa vera. Velim itaque nunc aliquas experientias producere, ex quibus non solum antecedentia confirmantur, sed etiam per quas omnis qui luce mentis seu ingenio pollet, potest concludere ad plura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church