333. Ex his concludi potest, quod non detur ratio, per continuum inter naturale et spirituale, et quod spiritus et angeli qui sunt apud hominem non sciant quod apud illum sint, nec homo, quod sint apud illum. -- Haec mirabilia detecta sunt coram illis in mundo spirituali hodie apud me, quia apud me poterant esse in statu meo naturali, et non prius.