338. Observandum; sit aliqua res vel spiritualis, vel moralis, vel civilis, cujus effectum homo fecerat et inde amaverat; homo 1) audit illam ab alio, vel legit de illa in libro. 2) Inde fit cogitatio ejus. 3) In cogitatione resuscitatur perceptio ejus, quia illa prius ejus rei fuerat. 4) In perceptione [est] affectio ejus, ita affectio veri. 5) Haec affectio quae vocatur affectio veri est ex affectione boni, quae est voluntatis, ita ex voluntate; in affectione veri fit conjunctio boni et veri, ex qua conjunctione voluntas et intellectus seu bonum et verum unum agunt. 6) Ita unum latet intus in altero, et ex ultimo excitantur omnia, etiam per auditum et visum, hoc est, [ex ultimo] excitatio, nempe quia voluntas latet intime in auditu et inde in cogitatione, et exit, non aliter quam sensus spiritualis et sensus coelestis ex sensu naturali; in auditu et inde visu est simultaneam. Sed [ultimum] non producit; productio fit a voluntate seu affectione boni ad affectionem veri, inde in perceptionem et ex hac in cogitationem, non autem vicissim: ex his patet unde apparentia.