Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 341

Previous Number Next Number See English 

341. Affectio sciendi et intelligendi verum propter gloriam, et propter lucrum, datur, et propter remunerationem. Amor sciendi et intelligendi est amor lucis naturalis: amor sciendi et intelligendi vera, est amor lucis spiritualis, qui amor imprimis datur apud illos qui in amore boni sunt, sed etiam datur apud illos qui in amore gloriae sunt. Ab experientia scire datum est, quod amor lucis propter gloriam ut usum etiam detur apud illos qui in amore mali sunt, sed apud eos tunc est amor mali reconditus aut sopitus; tingit modo superficiem, sicut pulchrum ex variegatis coloribus, et quo magis reconditus seu sopitus est, eo plus potest jucundare. Amor sciendi et intelligendi vera [propter gloriam] est externum, quod dari potest, modo internum recondatur et sopiatur; sed est amor spurius; est sicut quoddam stercoreum oblitum pulchro colore, imo auro, intra quam superficiem est malum; quare cum homo in malo est, non potest scire et intelligere illa, imo odio habet illa, confirmat enim tunc se contra vera; ita internum dissipat externum: imo datur sanctum externum et prophanum internum, sopito interno, non autem si internum non sopitum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church