348. Quod adultera fiat matula omnium abominationum, quia semen viri est vita ejus, quae conjuncta est cum vita uxoris, ut non duo sint sed una caro; quando autem plurium virorum vitae in unam mulierem immittuntur, fit tale spurcum, ut propter abominationem non describi possit; tale fit coram angelis.
[In manuscripto hic inventum De Verbo n. 23.]
[In manuscripto hic pagina vacua est.]