Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 359

Previous Number Next Number See English 

359. Primum [missi sunt] ad Ecclesiam quae apud gentes in Colossis, et loquuti cum illis primum sicut forent ex tali Ecclesia, sed interrogati de Domino, dixerunt quod orent Patrem propter Filium, et quod non Filium adeant; responderunt quod illi adeant Dominum, quia dixit quod Ipse sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, tum quod fides in Ipsum habenda, et quod Pater immediate adiri nequeat, et quod illi scandant supra quod permissum est. Interrogati de charitate, dixerunt quod charitatem inter se habeant, et quod ideo se appellent fratres; sed dixerunt quod hoc esset amicitia et non charitas, et interrogarunt annon sciant quod charitas sit bonum facere, et quod hoc sit primarium, et quod bonum vocent fratrem, et verum vocent consocium; at cum dixerunt quod bonum facere nihil faciat ad salutem, ita nihil charitas, sed sola fides, et quod fides sit quod Dominus missus a Patre ut per passionem crucis auferret damnationem legis, et sic quod non amplius sub aliqua lege sint, tunc indignati, repulerunt illos a se, vocantes [illos] fanaticos, et non apostolicos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church