51. Quia animadvertunt quod nemo in coelum venire possit nisi qui agnoscunt Divinum Domini, et illi hoc nequeunt, recedunt ab amore erga Dominum propter passionem crucis, et agunt cum infernalibus; ex illo odio habent apud se sicut insitum, ut persequantur modis quandoque nefariis spiritus angelicos, sed toties mulctantur.