60. De Sanctis Pontificiorum Pontificii, imprimis monachi, dum in alteram vitam veniunt, quaerunt sanctos, quisque ex suo ordine suum, similiter Jesuitae, et quoque inveniunt, sed cum loquuntur cum illis, non plus sancti apud illos inveniunt quam apud alios; ad interrogationem dicunt, quod nihil plus possint quam alii, et quod illi, qui non coluerunt Dominum, sed solum Patrem, nihil valeant, et quod sint inter viles, quos socii contemnunt: quidam illorum sciunt, quod sanctificati sint, et cum inde superbiunt, subsannantur a sociis; quidam non sciunt; sunt plerique in inferiore terra: et in inferno, qui sanctitatem in mundo affectaverunt, quia hoc ex vesano amore, quod invocari et coli ut dii voluerint, fecerunt, et ille amor prophanat omne sanctum coeli. Sed usque Monachi et imprimis Jesuitae celant illorum sortem, et mentiuntur coram vulgo, quod sancti sint, propter vinculum et obedientiam, tametsi illi in cordibus suis rident illos.