62. St. Genevieve, illa apparet quandoque Parisiensibus in media altitudine in vestitu splendido, et tunc facie quasi sancta, et dat se spectandam a multis, sed cum quidam incipiunt adorare illam, tunc illico mutatur facies, et quoque vestis, et fit similis aliae foeminae, ac increpat illos, et reprehendit illorum fatuitatem, quod colere velint foeminam, cujus sors non alia est quam sors foeminarum vulgarium, et quod apud socias suas non plus aestimetur quam alia, et increpat illos usque ad pudorem, quod homines mundi talibus nugis captentur, addens, [quod,] quod talis initio apparuerit illis, esset ex causa, ut sciretur, quinam essent tam deliri. Audivi angelos dicentes, quod illa aliquoties ita appareat, propter separationem cultorum hominum a cultoribus Dei. Docet etiam illos, quod ne hilum sciat plus quam alii, et nihil quicquam de invocatione.