7. Ostensum est, qualis illis liber aut quale scriptum apparet, quod comprobatum a viro, de quo fidem eruditionis captaverunt, et qualis liber seu quale scriptum apparet non adhuc comprobatum; in scripto non comprobato, dum legitur, vident sicut meram literam seu sensum literae, at in scripto comprobato vident sensum rei et non literae, quia tunc ex fide quod ita sit in illustratione sunt, sic ut approbatio det illustrationem; quare scriptum utcunque insigne non comparatur priusquam a viro fide digno laudatum sit.