77. Quod spiritus, qui circum Mahumedem sunt, per choros angelicos inaugurentur in unanimitatem et in consensum, ob causam ut paterentur se agi, et cogitare, velle et loqui a Domino per angelos; de choris vide supra; et vidi et audivi illos per illos stitisse repraesentationes pulchras de Domino Salvatore mundi; quod chori peracti a Mahumedanis cum multa laude: Mahumedani chori prae caeteris mihi familiares facti sunt. Quia per insigne tempus cum Mahumede fui, semel etiam cum 2eram Amstelodami, et in curia ibi, quam per meos oculos vidit, et laudavit, marmoreis ibi delectabatur, quae marmora Mahumedanorum, qui aliquantum spirituales sunt, affectionibus correspondent, nam omnia correspondentiae sunt; aurea correspondent affectionibus angelorum tertii coeli, argentea secundi, cuprea primi, et porcellina indica ultimis in coelo, Mahumedanis marmorea.