Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. Apud primum Mahumedem apparet aliquod luminosum, sicut ex facula, et illuc spectant Mahumedani, et inde influit in illos, mediis spiritibus, nam in mundo spirituali sunt distinctiones solum apparentiae, et cum cogitatur de aliquo, distantia perit, et fit praesentia; Mahumed solers est instruendi illos, qui illum interrogant. Datum erat percipere sphaeram vitae eorum; erat exterius jucunda, interius recondens lascivum, quod est illis ex matrimonio cum pluribus uxoribus et pellicibus; erat calidum immundum, sed quod Mahumedanis est calidum jucundum. --


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church