Last Judgment (Post) (Whitehead) n. 98

Previous Number Next Number See English 

98. Multi ex Mahumedanis, cum multa audiverant de Domino, volebant accedere ad Ecclesiam coelestem Christianam, sed dictum est illis, ut maneant adhuc in sua religione, seu in doctrina sua ex Alcorano, quod Dominus maximus Propheta esset, Filius Dei, sapientissimus omnium, missus ad informandum genus humanum, ex causa quia Divinum Ipsius non possunt agnoscere corde, sed solum ore, quoniam ab infantia imbuerunt illa, ac bonum spirituale a talibus quae fuerunt fidei eorum, 14 quoad partem formatum est, quod exstingui per novum fidei non tam subito potest; modo vivant in sincero et justo, et sic in suo bono, quia omne sincerum et justum in se est Divinum procedens a Domino; et quod sic usque suo modo possint fideles vivere, et successive duci ad Dominum. Dicebatur illis quod plures Christiani nec de Divino Domini cogitant, sed solum de humano, quod nec Divinum faciunt, ut Romano-Catholici, tum etiam Reformati, qui ideo adeunt Patrem ut propter Filium misereatur, et raro Ipsum Dominum, propter quam fidem et orationem retinent jugiter ideam de Domino, quod sit homo sicut alius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church