Invitation to the NC (Whitehead) n. 10

Previous Number Next Number See English 

10. Quod "plenitudo temporis" [12]significet consummationem et desolationem, causa est, quia "tempus" significat statum Ecclesiae (Ut Apoc. x. 6; et apud Ezech. [xxx. 3]);

tum [idem] per "tempus, tempora, et dimidium [1]temporis" [significatur [(Apoc. xii. 14: Dan. vii. 25; xii. 7)]. Tempora in mundo sunt ver, aestas, autumnus; illorum plenitudo est hiems: tempora quoad lucem sunt mane, meridies, vespera; illorum plenitudo est nox, etc. Hoc intelligitur per quod Dominus venturus sit "in plenitudine temporis" vel "temporum;" hoc est, quando non aliquod verum fidei et bonum charitatis residuum erit. (De "plenitudine temporis," [videantur] Rom. xi. 12, 25. Gal. iv. 4: imprimis Ephes. i. 9, 10: Gen. xv. 16.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church