17. Quod omnia quae sacerdotes praedicant ex Verbo de fide, quod credendum sit in Deum, de charitate erga proximum, de conversione, de paenitentia, [6]ac inde vita pietatis et spiritualis, cadant [7]sicut in situlam, quando orthodoxia intrat et explicat illa; tunc [8]subruunt illa sicut [9]qui destruunt aedem aut domum, usque ut non nisi rudera maneant: et dicunt non vera esse, nisi ita [10]crederes. "[11]Quid charitas faciat? paenitentia?" etc. Ipsum Verbum cadit: etc. [12]Est sicut qui subruit murum per fossas sub illo; [13]subruuntur omnia.