28. Notum est in Ecclesia, quod Ecclesia sit Corpus Christi; sed hactenus non scitum est quomodo est. Inde est quod universum caelum sit sicut unus homo coram Domino; et hic homo distinctus est in societates, quarum quaelibet refert unum membrum, seu organum et [2]viscus in homine; in quo homine seu corpore, Dominus est anima seu vita. Dominus [3]enim inspirat homines; et cum praesens est, praesens est per caelos, sicut anima per suum corpus. Simile est cum Ecclesia in terris; nam haec est externus homo. Quare quisque per mortem colligitur ad suos in illo corpore, etc.