Invitation to the NC (Whitehead) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. Quod [3]non sit venturus ad judicium, ad delendum caelum et terram, patet a pluribus in Verbo, ubi de Adventu Ipsius; ut ubi [4]dicitur, Dum Filius Hominis venerit, num fidem inveniet in terra?" (Luc. xviii. 8;) et a "pluribus quae adducta sunt in Vera Religione Christiana (n. 765); tum quod non venturus sit ad delendum caelum aspectabile et terram habitabilem (n. 768, seq.); sed ad separandum malos a bonis (n. 772, seq.; praeter plura ibi). Simile dicitur in Fide Symbolica, quae inserta est unicuique Libro Psalmorum in toto Christiano orbe, ubi Symbolicum Apostolicum modo effertur. Simile inde in Psalmis. Per "vivos" ibi intelligendi sunt qui in charitate et fide sunt, et a Domino vocantur "oves;" per "mortuos" autem, qui non in charitate et fide sunt, et a Domino vocantur "hirci." (Adde his Apoc. xi. [6]18; et xx. 12.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church