Invitation to the NC (Whitehead) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Quod in mundo spirituali nemo cognoscat alterum ex solo nomine, sed ex idea qualitatis ejus. Haec facit ut alter praesens sistatur et cognoscatur. Ita et non aliter cognoscuntur parentes a liberis; liberi a parentibus; propinqui, affines, amici, a propinquis, affinibus et amicis; similiter eruditi ex scriptis et ex fama eruditionis illorum; magnates et dynastae a fama gestorum illorum; pariter reges, imperatores, papae; omnes per illa sola. Datum est mihi cum illis loqui, at cum reliquis non [5]dabile est. Ipse spiritus nec aliud est quam sua qualitas; quare [6]etiam quisquis in illo mundo reticet nomen baptismatis ac nomen familiae ibi, sed nominatur secundum qualitatem suam. Inde est quod "nomen" in Verbo non significet nomen, sed qualitatem: sicut dicit Dominus in Apocalypsi, "[7]Habes pauca nomina in Sardibus" ([iii. 4]);

et vere, "Cognosco nomine tenus" ([vid. Exod. xxxiii. 17;]) Praeter millia alibi, ubi "nomen" dicitur). Ex his [8]nunc patet, quod nemo habeat Dominum apud se praesentem, nisi sciat Ejus qualitatem; hanc veritates Verbi propalant, nam quot veritates Verbi tot specula et tot ideae de Domino, est enim Ipse Verbum et est Ipse Veritas ut Ipse dicit.-Qualitates sunt duplicis generis: unum genus est cognitionis de Ipso, quod sit Deus caeli et terrae, Filius Dei Patris, unum cum Patre, quod omnia Patris in Ipso sint,-verbo, quod sit Humanum Dei Patris; alterum genus est cognitionum quae [1]procedunt ab Ipso,-et quae procedunt ex Ipso sunt Ipse; sicut quod docet de Charitate, de Libero Arbitrio, de Paenitentia, de Regeneratione, de Sacramentis, et perpluribus aliis: haec quoque faciunt ideam Domini, quia ab Ipso sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church