Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 90

Previous Number See English 

90. Dicunt se habuisse sensationem, et inde interiorem confirmationem suorum dogmatum: sed ostensum est illis, quod sensatio illorum fuerit ex spiritibus visionariis, qui apud hominem confirmant omnia ejus religiosi, et quod propius intrent apud illos, qui ut illi religiosum suum amant, et multum de eo cogitant. Illi spiritus etiam cum illis locuti sunt, et se mutuo agnoverunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church