Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 150

Previous Number Next Number See English 

150. Illustratio, quae attribuitur Spiritui sancto, est quidem in homine a Domino, sed usque fit mediis spiritibus et angelis; at qualis illa mediatio est, non potest adhuc describi; solum quod angeli et spiritus nequicquam possint illustrare hominem a se, quia illi illustrantur similiter ac homo a Domino; et quia illi similiter illustrantur, sequitur quod omnis illustratio sit a solo Domino: quod sit mediis angelis aut spiritibus, est quia homo qui in illustratione est, ponitur tunc in medio talium angelorum et spirituum, qui illustrationem a solo Domino plus quam alii recipiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church