Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 153

Previous Number Next Number See English 

153. Sunt bini Soles, per quos omnia a Domino creata sunt, Sol Mundi spiritualis et Sol Mundi naturalis; per Solem Mundi spiritualis a Domino sunt omnia creata, non autem per Solem Mundi naturalis, nam hic Sol est longe infra illum Solem; est in media distantia[;] supra illum est Mundus spiritualis, et infra illum est Mundus naturalis; et Sol Mundi naturalis creatus est, ut succenturiatam opem ferat; de qua ope in sequentibus dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church