157. QUOD SOL MUNDI NATURALIS SIT PURUS IGNIS, ET INDE MORTUUS, ET QUOD NATURA, QUIA EX ILLO SOLE DUCIT ORIGINEM, SIT MORTUA. Ipsa Creatio ne hilum potest adscribi Soli Mundi naturalis, sed omnis Soli Mundi spiritualis,* quoniam Sol Mundi naturalis est plane mortuus, at Sol Mundi spiritualis est vivus, est enim primum Procedens Divini Amoris et Divinae Sapientiae; et quod mortuum est, non agit quicquam a se, sed agitur; quare adscribere illi aliquid creationis, foret sicut adscribere instrumento, quod per manus artificis agitur, opus quod Artifex facit. Est Sol Mundi naturalis purus Ignis, a quo omne vitae abstractum est; at Sol Mundi spiritualis est Ignis in quo Vita Divina est. Idea Angelica de Igne Solis Mundi naturalis, et de Igne Solis Mundi spiritualis, est haec; quod Vita Divina sit intus in Igne Solis Mundi spiritualis, at extus in Igne Solis Mundi naturalis. Ex eo videri potest, quod actualitas Solis naturalis non sit a se, sed a vi viva procedente a Sole Mundi spiritualis; quare si vis viva hujus Solis retraheretur seu auferretur, Sol ille collaberetur. Inde est, quod cultus Solis sit omnium cultuum Dei infimus, est enim prorsus mortuus sicut ipse Sol; quare ille cultus in Verbo vocatur abominatio. * Prima editio: spiritualis;