Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. QUOD FINIS CREATIONIS EXISTAT IN ULTIMIS, QUI EST, UT OMNIA REDEANT AD CREATOREM, AC UT SIT CONJUNCTIO. Primum aliquid dicetur de Finibus; sunt [in omni re] tria quae sequuntur in ordine, quae vocantur Finis primus, Finis medius et Finis ultimus; et quoque vocantur Finis, Causa et Effectus: illa tria simul erunt in omni re, ut sit aliquid, nam Finis primus absque Fine medio, et simul ultimo[,] non datur, seu quod idem est, Finis solus absque causa et effectu non datur; pariter nec datur Causa sola absque fine ex quo, et absque effectu in quo; pariter nec datur Effectus solus seu Effectus absque causa et ejus fine. Quod ita sit, potest comprehendi si cogitatur, quod Finis absque effectu seu separatus ab effectu non sit aliquid existens, quare non est nisi quam vox; nam Finis ut actualiter sit finis, erit terminatus, et terminatus est in effectu, in quo primum vocatur Finis quia est Finis: apparet sicut agens seu efficiens per se existat, sed hoc est apparentia ex eo quod sit in effectu, sed si separatur ab effectu, momento disparatur. Ex his patet, quod tria illa, Finis, Causa et Effectus erunt in omni re, ut sit aliquid.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church