Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. Finis universalis seu omnium creationis est, ut conjunctio aeterna Creatoris sit cum Universo creato, et illa non datur nisi subjecta sint, in quibus Divinum Ipsius potest esse sicut in se, ita in quibus potest habitare et manere; quae subjecta, ut sint habitacula et mansiones Ipsius, erunt recipientia Amoris et Sapientiae Ipsius sicut a se, ita quae* se sicut a se elevatura** sint ad Creatorem, et se conjunctura*** cum Ipso; absque hoc reciproco non datur conjunctio. Haec subjecta sunt Homines, qui se sicut a se elevare et conjungere possunt: quod homines talia subjecta sint, et quod recipientes Divini sint sicut a se, supra pluries demonstratum est. Per illam Conjunctionem est Dominus praesens in omni opere ab Ipso creato; nam omne creatum est finaliter propter hominem; quare usus omnium quae creata sunt, ascendunt per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, ut supra n. 65 ad 68**** ostensum est. * Prima editio: qui ** Prima editio: elevaturi *** Prima editio: conjuncturi **** Prima editio: 68,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church