Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 186

Previous Number Next Number See English 

186. Ut adhuc melius comprehendatur* quid et quales sunt Gradus discreti, et quae differentia illorum est a Gradibus continuis, sint Coeli Angelici pro exemplo: sunt tres Coeli, et illi distincti per Gradus altitudinis; quare unum Coelum est sub altero; nec communicant inter se aliter quam per influxum, qui fit a Domino per Coelos in suo ordine ad infimum, et non vicissim. At unumquodvis Coelum per se non per gradus altitudinis, sed per gradus latitudinis distinctum est; illi qui in medio sunt, seu in centro, in Sapientiae luce sunt, at qui in peripheriis usque ad terminos sunt[,] in Sapientiae umbra; ita decrescit sapientia usque ad ignorantiam sicut lux decrescit in umbram, quod fit per continuum. [2] Simile est apud homines; interiora quae Mentis eorum sunt, distincta sunt in totidem Gradus in quot sunt Coeli Angelici, ac unus eorum Gradus est supra alterum, quare interiora hominum quae Mentis eorum sunt, distincta sunt per gradus discretos seu altitudinis; inde est, quod homo possit in infimo gradu esse, tum in superiori, et quoque in supremo[,] secundum gradum sapientiae ejus; et quod cum solum in infimo gradu est, superior gradus clausus sit, et quod is aperiatur, sicut recipit sapientiam a Domino. Sunt etiam apud hominem, sicut in Coelo, gradus continui seu latitudinis. Quod homo coelis similis sit, est quia ille quoad interiora mentis suae est Coelum in minima forma, quantum in amore et in sapientia est a Domino: quod homo quoad interiora mentis suae sit Coelum in minima forma, videatur in Opere de COELO ET INFERNO n. 51 ad 58. * Prima editio: comprendatur


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church