Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 205

Previous Number Next Number See English 

205. QUOD IN ORDINE SUCCESSIVO PRIMUS GRADUS FACIAT SUPREMUM, AC TERTIUS INFIMUM; AT QUOD IN ORDINE SIMULTANEO PRIMUS GRADUS FACIAT INTIMUM, AC TERTIUS EXTIMUM. Est Ordo successivus et Ordo simultaneus; Ordo successivus horum graduum est a supremo ad infimum, seu a summo ad imum; in hoc Ordine sunt Coeli angelici[;] Coelum tertium ibi est supremum, secundum est medium, ac primum est infimum; situs eorum inter se talis est: In simili Ordine successivo sunt ibi status amoris et sapientiae apud Angelos, tum etiam caloris et lucis, ut et athmosphaerarum spiritualium; in simili Ordine sunt omnes perfectiones formarum et virium ibi. [2] Cum Gradus altitudinis seu discreti in Ordine successivo sunt, tunc illi comparari possunt Columnae divisae in tres gradus, per quos fit ascensus et descensus, in cujus superiore mansione sunt perfectissima et pulcherrima; in media minus perfecta et pulchra; in infima autem adhuc minus perfecta et pulchra. [3] Ordo autem simultaneus, qui ex similibus gradibus consistit, in alia apparentia est; in hoc sunt suprema Ordinis successivi, quae ut dictum est, perfectissima et pulcherrima sunt, in intimo, inferiora in medio, et infima in ambitu; sunt sicut in solido ex tribus illis gradibus constante, in cujus medio seu centro sunt partes subtilissimae, circum circa illud partes minus subtiles, et in extremis, quae ambitum faciunt, sunt partes ex illis compositae, et inde crassiores: est sicut columna illa, de qua nunc supra, subsidens in planum, cujus supremum facit intimum, ac medium facit medium, ac infimum facit extremum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church