235. Haec de triplici ascensu Graduum altitudinis in genere dicta sunt, sed quia illi Gradus dantur in maximis et minimis, ut in mox praecedente Articulo dictum est, de illis non potest hic aliquid in specie dici; solum hoc, quod tales Gradus in omnibus et singulis Amoris, et inde tales Gradus in omnibus et singulis Sapientiae, et ex illis tales Gradus in omnibus et singulis usuum sint; sed quod omnes illi in Domino sint Infiniti, in angelo autem et in homine finiti. At quomodo Gradus illi sunt in amore, in sapientia, et in usibus, non potest describi et evolvi nisi in serie.