Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 241

Previous Number Next Number See English 

241. Dictum est supra, quod tres Gradus altitudinis sint sicut finis, causa et effectus, et quod secundum illos Gradus succedant amor, sapientia et usus, quare hic paucis dicetur de Amore quod sit finis, de sapientia quod sit causa, et de usu quod sit effectus. Quisque qui rationem suam, dum illa in luce est, consulit, potest videre quod amor hominis sit finis omnium ejus, nam quod amat, hoc cogitat, hoc concludit et hoc facit, consequenter pro fine habet; homo etiam ex ratione sua videre potest, quod sapientia sit causa, nam ille, seu ejus amor qui est finis, in intellectu conquirit media, per quae ad finem suum perveniat[;] ita consulit sapientiam suam, ac media illa faciunt causam per quam; quod usus sit effectus absque explicatione patet. Sed amor apud unum hominem non est idem qui apud alterum[;] ita nec sapientia apud unum est eadem quae apud alterum, proinde nec usus; et quia tria illa homogenea sunt, ut supra n. 189 ad 194* ostensum est, sequitur, quod qualis apud hominem est amor, talis apud illum sit sapientia, et quod talis sit usus. Dicitur sapientia, sed intelligitur id quod intellectus ejus est. * Prima editio: 194,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church