Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. Quod Intellectus possit elevari in lucem Coeli, seu in sapientiam angelicam, et quod voluntas ejus non possit elevari in calorem Coeli seu in amorem angelicum, nisi fugiat mala ut peccata, et spectet ad Dominum, evidenter mihi patuit ab experientia in Mundo Spirituali; pluries vidi et percepi, quod Spiritus simplices, qui modo sciverunt quod Deus sit, et quod Dominus natus sit homo, et vix aliquid praeterea, arcana sapientiae angelicae plene intellexerint, paene sicut Angeli; nec solum illi, sed etiam plures ex diabolica turba; at intellexerunt quando audiverunt, non autem quando secum cogitaverunt; nam cum audiverunt, intrabat lux a superiori, cum autem secum cogitaverunt, tunc non alia lux potuit intrare, quam quae correspondebat calori seu amori illorum; quare etiam postquam audiverunt illa arcana, et perceperunt illa, dum averterunt aures, nihil retinuerunt; imo illi qui e diabolica turba erant, tunc respuerunt illa et prorsus negaverunt; causa erat, quia ignis amoris illorum et lux ejus, quae fatua erant, induxerunt tenebras, per quas Lux coelestis e superiori intrans exstinguebatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church