Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. Calor ille spiritualis non aliter comparatur, quam per fugere mala ut peccata, et tunc spectare ad Dominum; nam quamdiu homo in malis est, etiam in amore illorum est, est enim in concupiscentia ad illa, ac amor mali et concupiscentia est in amore opposito amori et affectioni spirituali, ac ille amor seu concupiscentia non potest removeri quam per fugere mala ut peccata; et quia homo non potest fugere illa a se sed a Domino, ideo spectabit* ad Ipsum: quum itaque fugit illa a Domino, tunc amor mali et calor ejus removetur, et loco ejus infertur amor boni et calor ejus, per quem aperitur Gradus superior: Dominus enim a superiori influit, et aperit illum, et tunc conjungit amorem seu calorem spiritualem sapientiae seu luci spirituali, ex qua conjunctione homo spiritualiter florere incipit, sicut arbor tempore veris. * Prima editio: spectabir


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church