Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 252

Previous Number Next Number See English 

252. II. Qualis Naturalis homo est, apud quem spiritualis Gradus apertus* est, patet a supradictis; quibus addendum est, quod Naturalis homo sit plenus homo, dum spiritualis Gradus apud illum apertus est; est enim tunc consociatus Angelis in Coelo, et simul consociatus hominibus in Mundo, et quoad utrumque vivit sub auspicio Domini; spiritualis enim homo haurit mandata per Verbum a Domino, et illa per naturalem hominem exsequitur. Naturalis homo, cui Gradus spiritualis apertus est, non scit quod cogitet et agat ex spirituali suo homine, apparet enim sicut ex se, cum tamen non ex se sed ex Domino. [2] Naturalis homo cujus gradus spiritualis apertus est, nec scit quod per spiritualem suum hominem in Coelo sit, cum tamen spiritualis ejus homo in medio Angelorum Coeli est[;] quandoque etiam Angelis apparet, sed quia retrahit se ad naturalem suum hominem, post brevem moram ibi disparatur. Naturalis homo apud quem spiritualis Gradus apertus est, nec scit quod spiritualis ejus Mens impleatur millenis arcanis sapientiae, et millenis jucunditatibus amoris a Domino, et quod in illa post mortem veniat, cum fit angelus: causa quod naturalis homo illa non sciat, est quia communicatio inter hominem naturalem et spiritualem fit per correspondentias, et communicatio per correspondentias non percipitur aliter in intellectu quam quod videantur vera in luce, et in voluntate quam quod praestentur usus ex affectione. * Prima editio: ap[upside down "e"]rtus


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church