Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 255

Previous Number Next Number See English 

255. [V.] Quale discrimen est inter vitam Naturalis hominis et inter vitam Bestiae; de hoc discrimine in sequentibus, ubi de Vita, in specie dicetur; hic solum, quod discrimen sit, quod homini sint tres gradus Mentis, seu tres gradus Intellectus et Voluntatis; et quod illi Gradus successive possint aperiri, qui quia diaphani sunt, quod homo quoad Intellectum possit elevari in lucem Coeli, ac videre vera, non solum civilia et moralia, sed etiam spiritualia, et ex pluribus visis concludere vera in ordine, ac sic intellectum perficere in aeternum. At Bestiis non sunt bini Gradus superiores, sed sunt modo Gradus naturales, qui absque gradibus superioribus in nulla facultate cogitandi sunt de aliqua re civili, morali et spirituali; et quia Gradus illorum naturales non sunt apertibiles et inde elevabiles in lucem superiorem, non possunt cogitare in ordine successivo, sed in ordine simultaneo, quod non est cogitare, sed ex scientia amori eorum correspondente agere; et quia non possunt analytice cogitare, ac cogitationem inferiorem a quadam superiore* videre, ideo non possunt loqui, sed convenienter scientiae amoris eorum sonare. At usque sensualis homo, qui est infime naturalis, a bestia non differt nisi per quod possit memoriam implere scientificis, et ex illis cogitare et loqui, quod trahit ex facultate cuivis homini propria, quae est quod possit intelligere verum si velit; haec facultas distinguit; sed usque plures per abusum hujus facultatis se inferiores bestiis reddiderunt. * Prima editio: superione


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church