Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 257

Previous Number Next Number See English 

257. Effectus sunt,* 1. Quod Mens naturalis possit usque ad lucem Coeli, in qua sunt Angeli, elevari, ac naturaliter percipere quae Angeli spiritualiter, ita non tam plene; sed usque non potest mens naturalis hominis elevari in ipsam lucem Angelicam.** [2] 2. Quod homo per naturalem suam mentem elevatam ad lucem Coeli cum Angelis possit cogitare, imo loqui, sed tunc influit cogitatio et loquela angelorum in cogitationem et loquelam naturalem hominis, et non vicissim, quare Angeli cum homine*** loquuntur lingua naturali, quae est hominis vernacula. [3] 3. Quod hoc fiat per influxum spiritualem in naturalem [lucem], et non per aliquem**** influxum naturalem in spiritualem. [4] 4. Quod sapientia humana, quae est naturalis quamdiu homo in Mundo naturali vivit, nullatenus possit elevari in Sapientiam Angelicam, sed modo in quandam imaginem ejus; causa est, quia elevatio mentis naturalis fit per continuum, sicut ab umbra ad lucem, seu a crassiori ad purius. At usque homo, apud quem gradus spiritualis apertus est, in illam sapientiam venit, quando moritur, et quoque in illam venire potest per sopitionem sensationum corporis, et tunc per influxum e superiori in mentis hujus spiritualia. [5] 5. Mens naturalis hominis consistit ex substantiis spiritualibus, et simul ex substantiis naturalibus; ex substantiis ejus spiritualibus fit cogitatio, non autem ex substantiis naturalibus; hae substantiae recedunt cum homo moritur, non autem substantiae spirituales; quare eadem illa mens post mortem, dum homo fit spiritus seu angelus, in simili forma manet in qua fuit in mundo. [6] 6. Substantiae illius Mentis naturales, quae, ut dictum est, per mortem recedunt, faciunt involucrum cutaneum corporis spiritualis, in quo sunt spiritus et angeli. Per involucrum tale, quod desumptum est ex Mundo naturali, subsistunt corpora illorum spiritualia, naturale enim est ultimum continens: inde est, quod non sit aliquis spiritus et angelus, qui non fuerat natus homo. Haec arcana Sapientiae Angelicae hic adducuntur, ut sciatur, qualis est Mens naturalis apud hominem, de qua ulterius in sequentibus etiam agitur. * Prima editio: sunt (absque interpuncto) ** Prima editio: Angelicam (absque interpuncto) *** Prima editio: humine **** Prima editio: aliqnem


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church