267. II. Quod malus homo abutatur illis facultatibus ad confirmandum mala et falsa, et bonus homo utatur illis ad confirmandum bona et vera. Ex facultate intellectuali, quae vocatur Rationalitas, et ex facultate voluntaria, quae vocatur Libertas, trahit homo quod confirmare possit quicquid vult; naturalis enim homo potest elevare intellectum suum ad superiorem lucem quousque desiderat, sed qui in malis et inde falsis est, non elevat illum altius quam in superiorem regionem naturalis suae mentis, et raro ad regionem mentis spiritualis; causa est, quia in jucundis amoris naturalis suae mentis est, et si supra illam elevat, perit jucundum amoris ejus; si altius elevatur, et videt vera opposita jucundis vitae suae, aut principiis propriae intelligentiae suae, tunc vel falsificat illa, vel praeterit, et ex contemtu relinquit illa, vel retinet in memoria, ut inserviant amori vitae suae, aut fastui propriae intelligentiae suae, pro mediis. [2] Quod Naturalis homo possit confirmare quicquid vult, patet manifeste ex tot haeresibus in Christiano orbe, quarum quaelibet confirmatur a suis. Quod mala et falsa omnis generis possint confirmari, quis non novit; confirmari potest, et quoque a malis apud se confirmatur, quod Deus non sit, et quod natura sit omne, et quod seipsam creaverit; quod religio sit modo medium, quo animi simplices teneantur in vinculis; quod prudentia humana faciat omnia, et quod Divina providentia nihil praeter quod Universum in ordine, in quo creatum est, sustineat; tum quod neces, adulteria, furta, fraudes, ac vindictae sint licita, secundum Machiavellum et ejus asseclas. [3] Haec et similia plura naturalis homo confirmare, imo libros confirmationibus implere potest, et cum confirmata sunt, tunc falsa illa apparent in luce sua fatua, et vera in tali umbra, ut non possint videri, nisi sicut larvae tempore noctis: verbo, sume falsissimum, et da illud in propositionem, et dic ingenioso, confirma, et confirmabit usque ad plenam exstinctionem lucis veri; sed sepone confirmationes, redi, et specta ipsam propositionem ex rationalitate tua, et videbis falsum ejus in sua deformitate. Ex his constare potest, quod homo possit abuti duabus illis facultatibus, quae a Domino apud illum sunt, ad confirmandum mala et falsa omnis* generis. Hoc non potest aliqua bestia, quia non facultatibus illis gaudet; quare bestia in omnem ordinem suae vitae, et in omnem scientiam amoris sui naturalis, nascitur, secus ac homo. * Prima editio: omis