Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 269

Previous Number Next Number See English 

269. IV. Quod illa, quae facta sunt amoris et inde vitae, ingenerentur proli. Notum est, quod homo nascatur in malum, et quod id trahat ut haereditarium a parentibus; et a quibusdam creditur, quod non a parentibus, sed per parentes ex Adamo, sed hoc est error; trahit id a Patre, a quo est ei anima, ac induitur corpore apud Matrem: semen enim, quod est ex Patre, est primum receptaculum vitae, sed tale receptaculum, quale fuit apud patrem, est enim in forma amoris ejus, et amor cujusvis in maximis et minimis sibi similis est[;] et est in illo conatus in formam* humanam, in quam etiam abit successive; inde sequitur, quod mala, quae vocantur haereditaria, sint a patribus, ita ab avis et atavis successive derivata in progenies. Hoc etiam experientia docet, est enim quoad affectiones similitudo gentium cum primo genitore suo, et magis similitudo familiarum, et adhuc magis similitudo domuum; imo talis similitudo, ut internoscantur generationes non modo ab animis, sed etiam a faciebus.** [2] Sed de ingeneratione amoris mali a parentibus in proles, in sequentibus, ubi de correspondentia mentis, seu voluntatis et intellectus, cum corpore et ejus membris et organis, plura dicentur: hic solum haec pauca allata sunt, ut sciatur,*** quod mala a parentibus successive deriventur, et quod per accumulationes unius post alterum increscant, usque ut homo ex nativitate non sit nisi quam malum; et quod malignitas mali crescat secundum gradum occlusionis Mentis spiritualis, sic enim Mens naturalis etiam superius clauditur; et quod hoc in posteris non restituatur, nisi per fugere mala ut peccata ex Domino; sic non aliter aperitur Mens spiritualis, et per illud Mens naturalis in formam correspondentem reducitur. * Prima editio: informam ** Prima editio: faciebus, *** Prima editio: sciarur,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church