287. Quod amor et sapientia sint homo, etiam constare potest ex Angelis Coeli, qui quantum in amore et inde sapientia a Domino sunt, tantum in pulchritudine homines sunt.* Idem constare potest ex eo, quod in Verbo dicitur de Adamo, quod in similitudinem et in imaginem Dei creatus sit, Genes. I:26, quia in formam amoris et sapientiae. Omnis homo telluris in humanam formam quoad corpus nascitur; causa est, quia spiritus ejus, qui etiam vocatur anima, est homo; et hic est homo, quia est receptibilis amoris et sapientiae a Domino, et quantum spiritus seu anima hominis recipit, tantum ille fit homo post mortem corporis materialis, quod circumduxit,** et quantum non recipit, tantum fit monstrum, quod aliquid hominis ex facultate recipiendi trahit. * Prima editio: sint. ** Prima editio: circum duxit,