298. Quod Homo quoad exteriora et quoad interiora sua spectatus sit forma omnium usuum, et quod omnes usus in Universo Creato illis usibus correspondeant, in sequentibus plene demonstrabitur: hic id solum memorandum est, ut sciatur, quod Deus ut Homo sit ipsa forma omnium usuum, ex qua omnes usus in Universo creato trahunt suam originem; et sic quod Universum creatum quoad usus spectatum sit imago Ipsius. Usus vocantur illa quae a Deo Homine, hoc est, Domino, a creatione sunt in ordine; at usus non vocantur illa quae sunt ex proprio hominis, hoc enim est infernum, et illa sunt contra ordinem.