343. Quod Inferna supradicta habeant non modo communicationem sed etiam conjunctionem cum talibus in terris, concludi potest ex eo, quod Inferna non remota sint ab hominibus, sed quod sint circum illos, imo in illis qui mali sunt[;] ita sunt contigua terris: homo enim quoad suas affectiones et cupiditates, et inde cogitationes, et ex his et illis quoad suos actus, qui sunt boni aut mali usus, est vel in medio angelorum coeli, vel in medio spirituum inferni; et quia talia quae super terris etiam in coelis et infernis sunt, sequitur quod influxus inde immediate producat talia, quando temperies adspirat: sunt enim omnia, quae in Mundo spirituali, tam in Coelo quam in Inferno, apparent, correspondentiae affectionum et cupiditatum, nam ibi secundum illas existunt; quare cum affectiones ac cupiditates, quae in se spirituales sunt, offendunt homogenea seu correspondentia in terris, adest spirituale quod dat animam, et materiale quod dat corpus: inest etiam omni spirituali conatus induendi se corpore. Quod Inferna sint circum hominem, et inde contigua terris, est quia Mundus spiritualis non est in spatio, sed est ubi affectio correspondens.