Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 345

Previous Number Next Number See English 

345. V. Quod ultimum spirituale separatum a superiori suo id operetur. In Parte Tertia ostensum est, quod Spirituale a Sole suo usque ad ultima naturae defluat per tres gradus, et quod illi gradus dicantur Coelestis, Spiritualis et Naturalis, et quod in homine a creatione, et inde a nativitate, tres illi gradus insint, et quod aperiantur secundum vitam ejus, et quod si aperitur coelestis gradus, qui est supremus et intimus, homo fiat coelestis; [quod] si gradus spiritualis, qui medius, aperitur, homo fiat spiritualis; et [quod] si modo naturalis gradus, qui est infimus et extremus, aperitur, homo fiat naturalis, et quod si modo fit naturalis, amet solum illa quae corporis et mundi sunt, et quod quantum illa amat, tantum non amet coelestia et spiritualia, et non spectet ad Deum, et quod tantum malus fiat: ex his patet, quod ultimum spirituale, quod vocatur spirituale naturale, separari possit a superioribus suis, et quod hoc separetur apud homines, a quibus Infernum: ultimum spirituale a superioribus suis non potest a se separari, nec apud bestias, nec in terris, et spectare versus infernum, nisi solum apud homines. [2] Ex his sequitur, quod ultimum spirituale separatum a superiori suo, quale est illis qui in inferno sunt, malos illos usus, de quibus supra, super tellure operetur. Quod noxia super tellure originem ducant ab homine, et sic ex inferno, confirmari potest ex statu terrae Canaanis, de quo in Verbo, quod cum filii Israelis vixerunt secundum praecepta, terrae dederint proventum suum, similiter greges et armenta; et quod cum contra praecepta vixerunt, terrae fuerint steriles, et sicut dicitur[,] maledictae[;] [quod] loco messis dederint spinas et sentes, ac quod abortiverint greges et armenta, et ferae irruperint. Simile potest deduci ex locustis, ranis et pediculis in Aegypto.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church